Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. laudem lingua Deo Patri rependat,
  2. Patri, qui Cherubin sedile sacrum
  3. nec non et Seraphin suum supremo
  4. subnixus solio tenet regitque.
  5. hic est quem Sabaoth Deum vocamus,
  6. expers principii carensque fine,
  7. rerum conditor et repertor orbis,
  8. fons vitae liquida fluens ab arce,
  9. infusor fidei, sator pudoris,
  10. mortis perdomitor, salutis auctor.
  11. omnes quod sumus aut vigemus, inde est.
  12. regnat Spiritus ille sempiternus
  13. a Christo simul et Parente missus.
  14. intrat pectora candidus pudica,
  15. quae templi vice consecrata rident
  16. postquam conbiberint Deum medullis.
  17. sed si quid vitii dolive nasci
  18. inter viscera iam dicata sensit,
  19. ceu spurcum refugit celer sacellum.
  20. taetrum flagrat enim vapore crasso