Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- sumere cum monet hora cibum,
- nostra, Deus, canet harmonia.
- quod calet halitus interior,
- corde quod abdita vena tremit,
- pulsat et incita quod resonam
- lingua sub ore latens caveam,
- laus superi Patris esto mihi.
- nos igitur tua, sancte, manus
- caespite conposuit madido,
- effigiem meditata suam,
- utque foret rata materies
- flavit et indidit ore animam. 1
- tunc per amoena virecta iubet
- frondicomis habitare locis,
- ver ubi perpetuum redolet
- prataque multicolora latex
- quadrifluo celer amne rigat.
- haec tibi nunc famulentur ait
- ‘usibus omnia dedo tuis,
- sed tamen aspera mortifero
p.26