Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. te quoque luce sub occidua,
  2. sumere cum monet hora cibum,
  3. nostra, Deus, canet harmonia.
  4. quod calet halitus interior,
  5. corde quod abdita vena tremit,
  6. pulsat et incita quod resonam
  7. lingua sub ore latens caveam,
  8. laus superi Patris esto mihi.
  9. nos igitur tua, sancte, manus
  10. caespite conposuit madido,
  11. effigiem meditata suam,
  12. utque foret rata materies
  13. flavit et indidit ore animam. 1
  14. tunc per amoena virecta iubet
  15. frondicomis habitare locis,
  16. ver ubi perpetuum redolet
  17. prataque multicolora latex
  18. quadrifluo celer amne rigat.
  19. haec tibi nunc famulentur ait
  20. ‘usibus omnia dedo tuis,