Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. digladiabile discidium,
  2. quod modo cernua femineis
  3. vipera proteritur pedibus.
  4. edere namque Deum merita
  5. omnia virgo venena domat;
  6. tractibus anguis inexplicitis
  7. virus inerme piger revomit,
  8. gramine concolor in viridi.
  9. quae feritas modo non trepidat
  10. territa de grege candidulo?
  11. inpavidas lupus inter oves
  12. tristis obambulat et rabidum
  13. sanguinis inmemor os cohibet.
  14. agnus enim vice mirifica
  15. ecce leonibus imperitat,
  16. exagitansque truces aquilas
  17. per vaga nubila perque Notos
  18. sidere lapsa columba fugat.
  19. tu mihi, Christe, columba potens,
  20. sanguine pasta cui cedit avis,