Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. culpae vigorem perdidit.
  2. nutabat inguen saucium,
  3. quae corporis pars vilior
  4. longeque sub cordis loco
  5. diram fovet libidinem.
  6. hae nos docent imagines
  7. hominem tenebris obsitum,
  8. si forte non cedat Deo,
  9. vires rebelles perdere.
  10. p.18
  11. erit tamen beatior,
  12. intemperans membrum cui
  13. luctando claudum et tabidum
  14. dies oborta invenerit.
  15. tandem facessat caecitas,
  16. quae nosmet in praeceps
  17. diu lapsos sinistris gressibus
  18. errore traxit devio.
  19. haec lux serenum conferat
  20. purosque nos praestet sibi;
  21. nihil loquamur subdolum,