Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- iam tunc docuit Pater orbis
- quam sit rationis egenis
- mordax et amara medella,
- cum lux animum nova vexat.
- docuit quoque non prius ullum
- caelestia cernere regna
- quam nocte et vulnere tristi
- toleraverit aspera mundi.
- mors ipsa beatior inde est,
- quod per cruciamina leti
- via panditur ardua iustis,
- et ad astra doloribus itur.
- sic corpora mortificata
- redeunt melioribus annis,
- nec post obitum recalescens
- conpago fatiscere novit.
- haec, quae modo pallida tabo
- color albidus inficit, ora
- tunc flore venustior omni
- sanguis cute tinguet amoena.
p.90