Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. sed dum resolubile corpus
  2. p.94
  3. revocas. Deus, atque reformas,
  4. quanam regione iubebis
  5. animam requiescere puram?
  6. gremio senis addita sancti
  7. recubabit, ut est Eleazar,
  8. quem floribus undique saeptum
  9. dives procul aspicit ardens.
  10. sequimur tua dicta, Redemptor
  11. quibus atra e morte triumphans
  12. tua per vestigia mandas
  13. socium crucis ire latronem.
  14. patet ecce fidelibus ampli
  15. via lucida iam paradisi,
  16. licet et nemus illud adire,
  17. homini quod ademerat anguis.
  18. illic, precor, optime ductor,
  19. famulam tibi praecipe mentem
  20. genitali in sede sacrari,
  21. quam liquerat exul et errans.