Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. stans ac laborans excubet.
  2. Iesum ciamus vocibus
  3. flentes, precantes, sobrii;
  4. intenta supplicatio
  5. dormire cor mundum vetat.
  6. sat convolutis artubus
  7. sensum profunda oblivio
  8. pressit, gravavit, obruit
  9. vanis vagantem somniis.
  10. sunt nempe falsa et frivola
  11. quae mundiali gloria,
  12. ceu dormientes, egimus:
  13. vigilemus, hic est veritas.
  14. p.12
  15. aurum, voluptas, gaudium,
  16. opes, honores, prospera,
  17. quaecumque nos inflant mala,
  18. fit mane, nil sunt omnia.
  19. tu, Christe, somnum dissice,
  20. tu rumpe noctis vincula,
  21. tu solve peccatum vetus,