Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

qui probauerit uentos fluctus ao tempestates simulque inuicem elementa rixantia dominicae increpationis audito mansuetasse praecepto; qui credat Petrum, carnali sarcina grauem et ter Dominum continuo negaturum, super tumidos fluctus pendulis incessisse uestigiis?

Itaque uniuersos homines arbitror, uel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt uel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, uenerari\' credere confiteri. ideo enim generaliter ab uniuersa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest. et hoc est Deus solus qui ait: haec apud homines inpossibilia sunt. atque alibi docet dicens: sine me nihil potestis facere.