Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

utrique siquidem praesumptione cordis Dei potentiae derogarunt uel illi, dam ignem alienum, quasi hoc indigeret Deus, offerunt, uel isti, dum resistentes Moysi in terram repromissionis introduci se posse diffidunt.

Deus omnia potest et quae unlt semper potest, quam potens in faoiendo de nihilo tam facilis in perficiendo de facto. ipsi enim sibi subest, cum uelit, posse. hoc indulta secundum spiritum gratia confitetur, hoc secundum litteram lex conscripta testatur, hoc in uniuersis lex naturalis intellegit, hoc ordinatissimus mundi motus ostendit.