Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
satisfactum etiam contentioni opinionis, ignarae nobis, ideo nolo, ne forte a uobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes testimonio laboretis ambiguo; uulgo autem rumorique propterea, ne, dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem oredulitate peccaret. et inde quis ignoret auctores uel in accusatione Susannae uel in lapidatione Nabuthae ?
Et, ne forte quis nesoiat, in Hierosolymam numquam ad effundendum sanguinem Christianum uel argenti suffragia uel flagella militum defuisse, nunc, quoniam ab hoc qualicumque uerbo esse me liberum reor, liberum fide uestra, liberum conscientia mea, ipsius uerbi ambiguitate discussa conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse adserunt, qualiter ipsi interrogasse uideantur. forsitan per modum interrogationis ipsorum arcanum dogmatis denudabitur, ut reciprocis feriendo uulneribus emissorem suum remissa certius tela castigent.