Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
at ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem temptaret inducere, dicens, quia ad Abraham dictum esset a Domino: ambula coram me et esto sine macula, et Zachariam atque Elisabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela;— quod quidem ab Origene dictum ab eo proferri compluribus nobis notum erat — cui [*]( 3 ) responsum per me est: nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse. audeamus aut iudices super iudices. patres, quos uniuersa per Orbem Ecclesia probat, quorum communioni uos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreuerunt: illis probantibus nos oboedire dignum est. cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant?\' [*]( AVCTORES 1 lubricum—2 tenere Iob 40, 20 sec. LXX 11 Gen. 7, 1 12 Luc. 1, 6 ) [*]( 1 ad uers. -bricum-2 ne in margine. Ψ || in ancistro] mancistro T || ancigtro] ΣΦΧΨb anchistro cf antichristo (antichisto g) shg 2 tenere (supra aUeram e rasura, fort. puncti) \'P || ne] Σ2ΥΦ ne m. 1 aut 2 in ras. ΧΨ nan (ut uid.) El 3 nichil XW 6 senserint (i ex n corr. m. ut uid. 1) W 7 heresi codices || quã∗ nc̄| nc in ras. m. 1 et in marg. rasura (notae ut uid.) Ψ 8 Ne∗ecclam (eras. c uel a) Σ|| praesertim∗∗∗∗∗∗∗|ad cuius (eras. ad cuius ut uid.) H 9 conuolauimua (ui 8. 8. m. 1) 2 || cũ cum ras. supra c et ras. (notae ut uid.) in marg. V 10 tentaret X 11 dicens] ΣΥΦΧ dicebat Ψυ 13 zacchariam s || et v || elisabeth] ΣΨ belisabeth ΥΦΧ 14 incedentibus S 15 quidem] quidem et Ψ || origine ΧΨ1 16 proferi X || cui] ΥΦΧΨυ ei 2; cf. Histor. 6, 3 § 5 20 ecla (corr. m. 1) s || communione (e radendo in i mut.) Φ || uos] ΣΥΦΧΨ, in mg. b nos υ 21 dampnabilia ΣΥΦΧ 22 obędire X ) [*]( Y. ) [*]( 39 )
Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis — quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt — nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait: