Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
ait enim Dominus Iesus: ego sum uitis, uos estis palmites: quodcumque habet, de uite habet. non enim, inquit apostolus, tu radicem portas, sed radix te. quid se ergo extollit in fructibus, qui uidentur in eo, cum totum pertineat ad uitem non solum ut possit, uerum etiam ut sit? alioquin excidetur et in ignem mittetur. non enim palmes sed uitis potest, et quod uitis potest palmes ostendit.