Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
admonet apostolus: quae sursum. sunt sapite, non quae super terram; mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in DęQ. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. uitae fructus est sanctitas, sanctitas uero est [*]( [47 od. Migne] ) esse sine peccato, si ergo incorruptionis gloria abscondita est ab omnibus hominibus in hoc tempore, tu quomodo in hoe eedem tempore ipsa incorruptione posse te superindui gloriaris?