Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur.