Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
per quod ostendit apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem inmortalitas et corruptionem incorruptio consequatur, et ubi infirmitate deleta uirtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina sed erunt omnes similes angelis Dei.
porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur.
uerumtamen praesumptio ista perditio est; quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: sufficit tibi gratia mea; uirtus autem in infirmitate perficitur.
[*]([48 M.] ) Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium pro- Scit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: [*]( \'AVCTORES 3 Cor. 1, 15, 54—56 21 Cor. 2, 12, 9 . ) [*]( 1 mereretur] meretar v || ad uersum eam—2 praesummus in marg. 1 X > 2 psums̃ Σ .3 immortalitatem W 4 abserta] ΣΥΦ ΧΨ absorpta v 6 ia nictoria] ΣΥΦΧΨ in, nictoriam e 6 stimulua] uictoria Btimulua (sed uietoria dei. m. 1 aut 2), X 9 immor- talitas Ψ || coxraptio Ψ || incorraptionem W 12 dei om, W. 13 excressit] W ezczescit excessit ΥΦΧ (sed oxcresoit linea subducta m. 1 aut 2 deletum m X) excessit, 2 15 nec in ras. paullo breuiore Ψ || aordidata] ΣΥΦΧΨsordida v 16 est] sunt W 17 perfeccionem T 18 ueruntamen XW 19 homini om. Ψ || suum (sed u prior m. 2 in rasura, in qua fort. cl fuit) Φ \'23 in que solum Ψ || proficit.. (1 aut 2 litt. eras.) Φ 24 prebeat # )
quod solum tamen in nobis pobest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radioem seminis et . nutriendos uberes partus fideliter subministret semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei co* operatio, cum spe non dubia et caritate sincera.
ait enim Dominus Iesus: ego sum uitis, uos estis palmites: quodcumque habet, de uite habet. non enim, inquit apostolus, tu radicem portas, sed radix te. quid se ergo extollit in fructibus, qui uidentur in eo, cum totum pertineat ad uitem non solum ut possit, uerum etiam ut sit? alioquin excidetur et in ignem mittetur. non enim palmes sed uitis potest, et quod uitis potest palmes ostendit.
sufficit ergo unicuique ut habeat; at uero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat et patienter expectet, ne, dum non habet et habere Se credit, id ipsum quod habet auferatur ab eo. primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde primum in cruce credentem in paradisum Christus induxit.
merito ergo quamdiu in paradiso non sum et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. si autem in paradisum gratia Dei transductus fuero, ibi perfectione mea et morte superata peccatoque deleto aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo. [*]( AVCTORES 1 Cor. 1; 3,9 7 inimicus—saperseminare aec. Matth. 13, 25 10 Ioh. 15, 5 11 Rom. 11, 18 15 Matth. 3, 10 18 Matth. 13, 12; 25, 29 ) [*]( 1 enim] autem v 2 oredat] crescat (sc vn ras. breuiore; in marg. BC praescrtptum) V 3 faecundet Φ 6 nutriendiendos ΦΧe|| partas (artus a m. 2 in rasura) s paruis X1 || samministret ΥΦΧ 8 sit∗∗ (litt. 1 uel 2 erasae esse possunt) Ψ 11 inqaid T 14 sit (s in ras. m. 1 aut 2, em f ut uid.) Σ 15 igne ΥΦ ignẽ ( ex eorr. add. uid.) X 18 expectet] Σ2Ψ expectat Σ1 expetat ΥΦΧv 20 primo Ψa || paradyso ΣΥΦ 21 primum post in cruce exhibet T, pori credentem Ψv || paradysum ΣΥΦ 22 paradyso ΥΦΧ 23 peregrinationis (r ait. s. s. m. ut uid. 2) X || maneat Φa 24 paradysom ΥΦΧ 25 perfectio W 26 patientiae Σ, )
Haee ego, ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. non mihi succenseant qui laeserunt, si in aliquo per conparationes nominum titulantur. de quaestionibus uero aequanimiter ferant magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod uerum est.