Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

per quod ostendit apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem inmortalitas et corruptionem incorruptio consequatur, et ubi infirmitate deleta uirtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina sed erunt omnes similes angelis Dei.

porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur.

uerumtamen praesumptio ista perditio est; quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: sufficit tibi gratia mea; uirtus autem in infirmitate perficitur.

[*]([48 M.] ) Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium pro- Scit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: [*]( \'AVCTORES 3 Cor. 1, 15, 54—56 21 Cor. 2, 12, 9 . ) [*]( 1 mereretur] meretar v || ad uersum eam—2 praesummus in marg. 1 X > 2 psums̃ Σ .3 immortalitatem W 4 abserta] ΣΥΦ ΧΨ absorpta v 6 ia nictoria] ΣΥΦΧΨ in, nictoriam e 6 stimulua] uictoria Btimulua (sed uietoria dei. m. 1 aut 2), X 9 immor- talitas Ψ || coxraptio Ψ || incorraptionem W 12 dei om, W. 13 excressit] W ezczescit excessit ΥΦΧ (sed oxcresoit linea subducta m. 1 aut 2 deletum m X) excessit, 2 15 nec in ras. paullo breuiore Ψ || aordidata] ΣΥΦΧΨsordida v 16 est] sunt W 17 perfeccionem T 18 ueruntamen XW 19 homini om. Ψ || suum (sed u prior m. 2 in rasura, in qua fort. cl fuit) Φ \'23 in que solum Ψ || proficit.. (1 aut 2 litt. eras.) Φ 24 prebeat # )

663
Dei enim agricultura sumus; Dei aedificatio sumus. mittat in agrum suum semen uerbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est uerus agricola.

quod solum tamen in nobis pobest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radioem seminis et . nutriendos uberes partus fideliter subministret semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei co* operatio, cum spe non dubia et caritate sincera.