Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit:

cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente — propter quod subditus fit omnis mundus Deo — postea pondus praecepti substituta [*]( AVCTORES 2 Pelagius Epist. ad Demetriadem c. 16 p. 11 E ) [*]( 1 impudentia V || scriptorum om. ΥΨv || cauteriis ∑X2 2 epta X 3 fastidioso ac remisso Pelagius || remisso (8 alt. ex i corr. et o in ras.) V remissio ∑ΥΦΧar || superborum ac nequam seruorum more in os] Pelagius ed. Ben. (ac male om. Vallarsi in Hier. opp. 11, 2 p. 14) 4 ac neque (neq: 2) morei nos ∑ΦΧ1 ac neqmore inos T in marg. B. (i. e. require) m. 1 et i ac neq. (t. e. nequam) monitis m. 2 X ac nequamlore nos (m in ras. m. 2, equa redintegratae m. 2, sub q et n puncta dwo erasa) Ψ ac nequam ore nos v || domino Ψv 6 fragili* (erasa ut uid. s) X || circundamur X circumdamus T || et utrumque om. PeL 7 cecam T || infamiam Ψ || profanS (of in ras. m. 1) 2 8 duplici ignorantia Pel. || scientiae dominum] deum scientiae Pel. 9 qd fecit- nescire qd in ras. m. 1 2 10 et om. Pel.. 11 imposuerit Ψ || quod] mandata quae Pel. 12 possit (sit in ras. m. 1) 2 14 disperando Φ1 15 imposnerit X2 et in. ut uid. 2 9 posuerit ∑ΥΦΧ1Ψ1 16 è & in ras. angustiore Ψ 17 et om. 2 || primo] Ψv primum ∑ΥΦΧ 18 neminem ∑ΥΦΧ || complentem Φx 19 fit] ΥΦΧΨar sit ∑Ψprv || praecepti (i ex a corr.) V || snbstituta (tu 8. s.) # )

656
gratiae indulgentia subleuasse.

ueramtamen ta, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, a conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano.

tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu te ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus.