Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus. clamat Iohannes: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. clamat Iacobus: in multis enim offendimus omnes.
clamat Paulus: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. et ut generaliter uniuersorum clamet infirmitas, clamat Spiritus Sanctus in sanctis: omnis caro faenum et gloria hominis sicut flos faeni. faenum. aruit, flos decidit; uerbum autem Domini manet in aeternum.
Contra has tam splendidas perspicuasque diuinorum nubes testimoniorum audiat laborans in gemitu suo mundus uniuersus Pelagium reclamantem atque humili ueritati non solum [*]( AVCТORES 1 Hieremias] Baruch 3, 1 et 2 3 Hab. 3, 16 (cf. LXX) 5 Psaim. 142, 1 et 2 9 Matth. 8, 25 10 Ioh. ep. 1, 1, 8 12 Iacob. 3, 2 13 Rom. 7, 24 et 25 16 Isai. 40, 6ets ) [*]( 1 habitem] ∑ΥΦΧ habito Ψv (cum Vulg.) || ieremias Ψ 2 uide] andi Vulg. 3 abbaouc 2 abacuch W || oastodiui me] codices custodini v 4 oratione Tl || et om. Ψv 6 iuditium T* iudicio Φa iuditio Tl 8 infirmitatis (it 8. 8. m. 1 aut 2) X 12 multie (s ex i corr.) W || omnes om. ΥΦΧΨ (non U) 13 libe- rabit] ΦΧΨv liberauit ET 15 nnnersorum (sic) X || clamat] clamet ΥΦΧ1 17 faenum] ØX fenum ∑Ψ foenum T || feni Ψ foeni T || fanum Ψ foenum T 19 eternum Φ 20 nubee (nu ex im ut uid. corr.) V 21 testimoniorù (o posterior ex ù corr. m. 1) E. 22 pelagius X1 || neritate ∑1Υ || non solom uerborum] umnersorum X1.. )
ait enim in epistula, quam supra nominauimus: uerum e contrario remisso ac fastidioso animo superborum ac nequam seruorum more in os Domini reclamamus, et dicimus \'durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur\' et — o caecam insaniam! — et — o profanam temeritatem! — duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum, ut uideatur nescire quod fecit, nescire quod iussit et quasi oblitus fragilitatis humanae, cuius auctor ipse est, inposuerit homini, quod ferre non possit. quid, rogo, hac praesumptione feralius?
quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit:
cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente — propter quod subditus fit omnis mundus Deo — postea pondus praecepti substituta [*]( AVCTORES 2 Pelagius Epist. ad Demetriadem c. 16 p. 11 E ) [*]( 1 impudentia V || scriptorum om. ΥΨv || cauteriis ∑X2 2 epta X 3 fastidioso ac remisso Pelagius || remisso (8 alt. ex i corr. et o in ras.) V remissio ∑ΥΦΧar || superborum ac nequam seruorum more in os] Pelagius ed. Ben. (ac male om. Vallarsi in Hier. opp. 11, 2 p. 14) 4 ac neque (neq: 2) morei nos ∑ΦΧ1 ac neqmore inos T in marg. B. (i. e. require) m. 1 et i ac neq. (t. e. nequam) monitis m. 2 X ac nequamlore nos (m in ras. m. 2, equa redintegratae m. 2, sub q et n puncta dwo erasa) Ψ ac nequam ore nos v || domino Ψv 6 fragili* (erasa ut uid. s) X || circundamur X circumdamus T || et utrumque om. PeL 7 cecam T || infamiam Ψ || profanS (of in ras. m. 1) 2 8 duplici ignorantia Pel. || scientiae dominum] deum scientiae Pel. 9 qd fecit- nescire qd in ras. m. 1 2 10 et om. Pel.. 11 imposuerit Ψ || quod] mandata quae Pel. 12 possit (sit in ras. m. 1) 2 14 disperando Φ1 15 imposnerit X2 et in. ut uid. 2 9 posuerit ∑ΥΦΧ1Ψ1 16 è & in ras. angustiore Ψ 17 et om. 2 || primo] Ψv primum ∑ΥΦΧ 18 neminem ∑ΥΦΧ || complentem Φx 19 fit] ΥΦΧΨar sit ∑Ψprv || praecepti (i ex a corr.) V || snbstituta (tu 8. s.) # )
ueramtamen ta, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, a conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano.
tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu te ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus.