Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
ante tribunal Christi in dextera inter agnos Dei non sit dignus adsistere nec mereatur uidere Dominum in regione uiuorum nec in gloria resurrectionis uita Iesu manifestetur in mortali corpore eius, qui dicit Deum aliquam malam uel hominis uel cuiusque rei condidisse naturam, uel qui liberum in aliquo tollit arbitrium, cum scriptum legerit: omnia quaecumque fecit Deus, bona ualde.
et de libero hominis arbitrio scriptum est: Deus creauit hominem inexterminabilem et reliquit eum in manu consilii sui. caece et maligne — aliter enim tibi loqui nequeo, sensum dominicae auctoritatis, sensum propriae fragilitatis, sensum communis intellegentiae non habenti —, nos naturam hominis infirmam dicimus esse, non malam. nam si mala esset, bonum omnino non caperet; nunc uero cum genuino affectu concupiscat bonum et adhaereat bono malumque omnino fugiat, ubi in ea malam dicendum est esse substantiam?
Dopiinus clamat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. clamat Abraham: ego autem terra et cinis. clamat lob: homo putredo et filius hominis uermis. clamat Esaias: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cumsim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia [*]( AVCTORES 4 Cor. 2, 4,11 8 Gen. 1,31 9 Sap. 2, 23 10 et reliquit sqq. Ecclesiasticus 15, 14 18 Matth. 26, 41 19 Gen. 18, 27 20 Iob 25, 6 21 Isai. 6, 5 ) [*]( 3 assistere Ψ || uidere dominum] dominum} nidere Z 5 mortali] mortale Υ1 6 cninsquam X* 7 arbitrio Φ2 8 quaecunque X 10 reliquid ΥΦ. 11 caece] Caece (aec in rasura m. 1) 2 ∈cce Ψ 13 communes Tl 14 nols (n eradi coepta est) X 15 cum] com T 16 adhereat ∑1ΥΦΧΨ 17 malam] ∑2ΦΧ malù ∑1 mala Ψvv || dicendum] ∑ΥΦΧ dicenda Ψv || substantiam] ∑ΥΦΧ substantia Ψv 18 promtus ΦΧ promtns est v 21 isaias ∑2Ψ,|| ego] ego homo Ψ || compunctns ∑Ψ 22 immunda W 28 haec habeam in medio quoque populi inmunda labia om. ∑Φ1. )
clamat Hieremias: anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: uide Domine et miserere. clamat Abacuc: custodini me et expauit uenter meus a uooe orationum et intra me turbata est habitudo mea. clamat Dauid: exaudi me in tua iustitia et non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.