Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quamobrem, o homo uacue, si quam fiduciam habes, patienter expecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus expectare qui fecit: facastus sub lege, qui fecerat legem. audi ipsum tibi dicentem: non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit [*]( AVCTORES 14 Ecclessiastes 3, 1- 3 19 Ecclesiastes 3, 16 et 17 24 Gal. 4, 4 26 Act. 1, 7 ) [*]( 1 petrus] petro Σ\' 3 dispensatione 2 4 in x (i. e. christo) in ras. W || nobis om. V || e] et ante ras. # 5 caeno] N ceDO ΣΧΨ 8 te] Ψv me ΣΥΦΧ || probandas (b ex corr.) Φ 13 repromisionis T || intrauit (cum interrogandi signo) X || audi∗∗ (eras. at) Z 14 ordinationem ΥΦΧ || constitutionem ΥΦΧ 17 et] tic 7 s om. STX || enellandi ΦΧ1 18 et] sic 7 om. ΣΥΧΨ ( XV) 19 alio] in alio Ψ 22 omni Ψ (item codex Amiat.) 24 quam ΣΥΦΧ1 26 audi (di in ras.) Ψ 26 tempora] tempora vel momenta Ψ (cum Vulg.) )
aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum.
et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud nos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore.
tanta nis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simulque et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret.
et tu nis iam — ecce ego cum dolore misericordiae loquor — tu inquam uis, o homo similis [*]( AVCTORES 3 Matih. 26, 63 et 54 9 Ioh. 18, 11 14 Thess. 2, 2, 5 et 6 18 propter -19 adbreuiari Matth. 24, 22 ) [*]( 3 an] ant ∑ΦΧΨ 5 doodecim] ∑Ψ xn T x- milia (lineola sub milia subducta) Φ xu. (*. e. ut uid. xn quamquam n non n scr. est; quinarium enim numerum sic v notare solet) X || ∗legiones (una lin. uel litt. erasa; le ex n aut u corr.; fuisse potest fn) V || complebuntur ∑ΦΧΨ 7 operator (erator m. 2 in ras. ex a et quattuor ut uid. litteris) Φ || uirtutes] poase uirtutes sed posse linea subducta del. Φ 9 gladium] gladium tuum V || teca Z 11 nichil ΧΨ 13 tessalonicenses T 14 anthicristi T 17 irreuolubilis Ψ 18 quibusque] quibus ΤΦΧ1 19 scli XV seculi T || ut] et nt X 20 pro pietate] pprietate ante ras. X 21 compendium ∑ΥΧΨ 22 impleret ∑ΦΧΨ )
nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse.