Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse.
Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat; de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltim responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia uociferantur ad . Dominum. quid tibi et nobis, fili Dei ? quid uenisti ante tempus perdere nos?
quos cum iQtellegas de constitutione iudicii confitentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum. si illos in oppressione miseri hominis conprehensos ultimo tunc iudicio intellegis esse damnatos: accipe et te ipsum hic inperturbabili emundatione purgandum; sin [*]( AVCTORES 17 Matth. 8, 29 ) [*]( 1 presenti Z || nuaquam] ØX numquam E nnnquam ΤΨv 4 calumnie Φb ealumne" 6 precipne Φ || dispoeitione] ∑ΦΧ dispositionS (o prior et e in ras.; " potest ex corr. add. esse) Ψ dispositionem Tv 7 ne om. Φ1X 8 impotentiam Ψ per inpotentiam X2 10 possibilitatis ∑1ΥΦΧ1 poBsibilitati et pone hunc uerstm nota x W || indicis uideris] X2 iudicis ΕΥΦΧ1Ψv 12 actenns W 15 demonum ΤΦΧΨ U saltim] ΥΦΧΨ saltem X 16 dampnati ∑ΦΧ 18 intelligas Ψ 19 indici ∑1 || confitentes] X Cotelerius (Mon. eccl. III p. 526) g confidentes ΥΦΧΨv 20 obpressione i || miseri] ∑prΦprX Cotelerius g miserit ΥΦayΨ et ut uid. ∑ar v || hominis] E2ΦprX Cotei. g homines ∑1ΥΦarΨ v || comprehensos TX conphenaoe E cõphensos V 21 dampnatos ∑ΥΦΧ 22 emendatione h )
Nunc ad aliam strictim transeo quaestionem, quam tu aduersus omnes catholicos uibrare saepius diceris. nam etiam in epistula tua illa lucubratissima haec ipsa uel intellegere uix potuimus. ita ista, inquam, ad Demetriadem puellam, ut audio, sacram et sanctam homo uerecundissimus scribere non erubuisti, docens, ut credo, reuerentiam castitatis sub stropha Ioseph et luxuriantis dominae suae, ubi dixisti, contempta frequenter domina propiores adulescenti tendit insidias, secretum ac sine testibus manu inpudens adprehendit, nopportunam historiam obscenissimo sermone contexens;
quamquam hoc quod neque apte neque decore dicitnr, tibi inputare non debeamus, cui neque natales dederunt, ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter prouenit, ut saperes , sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt.