Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dicit [*]( AVCTORES 8 Ephes. 1, 3-10 ) [*]( 1 qui per magnam — 8 Christi] per quem noeati estis v 3 hęreditatem (I fort. 8. 2) Z hereditatemqae Ψ 5 nobis] tcripsi nos codices et edd. 7 paulus∗∗ (u ? an o ? et t erasae) Φ 9 iesa om. Ψ 10 spirtuali hg 11 in ipso om. Z 12 immaculati Ψ 13 qua (a ex corr.) Φ qua (supra a cras. - ut uid.) S; qui corr. 9 || predestinanit Φ 14 adobtionem. || perl (er m. 2 ita ras.; sic!) 2 16 gloriae] gloriae gratiae corr. g n dilecto filio suo v 19 saperhabundauit ΣΥΦΧΨ 20 nobis faceret Ψv 22 qd (3 in ras. m. 1) X || dispensatione] ΣΥΦΧ in dispenaatione Ψ in dispensationem v 23 instaurare Ψ (cum Vwlg.) 24 sont ante et quae traiecerxmt ΥΨv )

649
Petrus in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e caeno emergit et personat: cquid mihi est expectare tempus, expectare iudicium. Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est\'!

potest ergo et modo potest et in te uere personarum acceptor probandus, si, quod in omnibus potest et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac uita peccatum exprobrauit et tamen ante mortem remisit, quem ob hanc culpam mori iussit, ne terram repromissionis intraret.

audiat ergo Salomonem super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: omnia tempus habent et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo. tempus nascendi et tempus moriendi. tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est. tempus occidendi et tempus sanandi. deinde alio loco dicit:

uidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem et dixi in corde meo: iustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.