Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.