Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatusque consistit.

ex quo etiam dicitur ad Abraham: ambula coram me et esto sine macula. necessario enim Abraham — qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam; ut sit in eo quo credidit, uidit et gauisus est — perfectus ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.

beati inmaculati in [*]( AVCТORES 1 Cor. 1, 10, 12 3 Cor. 1, 9, 37 9 Psalm. 118, 1 13 loh. 14, 16 15 Tim. 2, 3, 17 18 Gen. 17, 1 19 Rom. 4, 3 et 22 21 loh. 8, 56 22 Gen. 17, 5 et Rom. 4, 18 24 Psalm. 118, 1 ) [*]( 1 ęstimat Σ2ΦΧ eatimat Σ1 2 pronunciat Σ 5 efficiar in ras. V || dici∗∗∗∗∗|(i in ras. m. 2; fuisse dicere quê uidetur) 2 || querela ΣΦprΧΨ , 8 immaculato Ψ 9 dauid] sic dd T || immacnlati Ψ 10 uere∗∗∗ ||Beati (eras. ut uid. bea; Bea m. 2 ante uersum) 2 11 immaculati W 12 heretica codices || in] ad V || in] ad W 14 dicit Σ1ϒΦa 15 lępra (ę ex e m. 2) 2 || conuolatns Ψa 16 intelligit V 17 immaculatusque V _18 dicit 2 || ad om. ϒΦΧ || abraahm (sic) X 19 abraam Xa 20 reputatus T || ei] illi V || quo] ϒΦΧ qu5 2 quod Ψv 21 perfectus] perfectus esse v )

641
uia, scriptum est; per fidem enim ambulamus non per speciem. at uero si uis de inmacalato qualem Dauid orans quaerit audire, uanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo. si enim mihi non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero.

infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

apostolns diligendo electus est diligendo confusus, habens pro nimio amore peccatum. siquidem adnuntianti de passione sua Domino amoris inpatientia dixerat: propitius tibi. esto; Domine; non erit istud tibi.

0 miseriam miserorum! si Petrus in aliquo Christum amando peccauit, delicta quis intellegit? clamat propheta et clamat in Spiritu Sancto, clamat ille, de quo dixerat Dominus manus mea auxiliabitur ei et bracchium meum [*]( AVCТORES 1 per fidem sqq. Cor. 2, 5, 7 5 Psalm. 18, 13 et 14 11 petra - constituitur Matth. 16, 18 || satanae Matth. 16, 23 13 Matth. 16,17 15 Matth. 16, 23 18 Matth, 16, 22 21 Pealm. 18, 13 23 Psalm. 88, 22 et 23 ) [*]( 2 quis ante ras. s || immaculato Ψ|| ∗∗∗∗qualem (eras. ille) s qualem (a ex o aut e corr.) y 4 pcibus ΣΦ || propheta* (ante ras. uid. fuisse prophetae) s || orationem X 5 intelligit Ψ (sic i ubi- que) || ocultis X 6 par||ce (par in ras. m. 1) X 8 immaculatus W 10 unquam Ψ|| a] ad ante ras.Φ || dilectionej dilectiong Φ1 11 nunc petra] nec petra T || satane ϒΦ satbane V 13 non] nunc Σ1ϒ || reuelabit ϒΦΧ1 15 quae sunt om. W 17 annuntianti ΣΦΧΨ annontianti T 18 diio (o ex v ut uid. eorr.) V || impatientia V || tibi esto] esto tibi T 19 illud hg 20 miseriam) hg miseria codices, cfs 23 brachium codices ) [*]( v. ) [*]( 41 )

642
confortabit eum et nihil proficiet inimicus in eo, et quid clamet adtende: ab occultis meis munda me, Domine.

Dauid ille electus secundum cor, ille, quem promisit Deus facturum omnes uoluntates suas, ille, quem unxit in regem, ille , quem prophetici spiritus sanctificatione donauit, stupens in obreptione peccaminum clamat ad Dominum et ut ab occultis suis mundetur implorat et dicitur ei a Domino in alio loco: non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis uir bellator et sanguinem fuderis, quasi nero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiuerit, ut dignum digno operi praepararet.

Dauid usque ad mortem non emundatur, sed praelato in templi struotione sibi filio se ipse condemnat; et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo!