Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram.