Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dixit enim et Dominus Iesus: uenit Iohannes non manducans neque bibens. et iterum scriptum est: esca illius erat locusta et mel siluestre. numquid ex alterutro aut Iohannes non manduoasse aut Dominus fefellisse credendus est ? sed e contrario in utroque ueritas est, quia et Iohannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit et rursum uere dixerit Dominus in Iohannem, nec cum ceteris nec id manducasse quod ceteros, probans se Scripturasque sanctas occultata saepe scientia Dei hominum manifestare sententias.