Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Paulus apostolus ad Corinthios scribit: gratias ago Deo meo semper pro uobis in gratia Dei, quae data est uobis in Christo Iesu: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis: ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. et iterum: iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem accessum habemus fidei in gratia ista, per quam stamus et gloriamur.