Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nouit speciatim unumquemque Dominus, nouit et diabolus; ille potestate naturae, iste labore nequitiae; iste ut temptet, ille ut probet. Iob contradicente aduersario a creatore laudatur. uult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo, at uero de adiutorio etiam diabolus confitetur. dicit enim: nonne tu circumsaepsisti quae sunt extra domum et intra domum eius?