Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere et contraria substituendo contrariis infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes.
qui cum tuendi solius capitis causa reliquum conoisioni atque iniuriae corpus exponunt nihil damni arbitrantes ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas uenenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere uidetur temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non mouere ?