Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

cum autem quis seminauerit iactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat nisi ut oculos tendat ad caelum, oret non terram cui commisit sed Deum cui credidit, ut labores eius uel matutino uel serotino imbre fecundet. et ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat neque qui rigat quicquam sunt sed qui incrementum dat Deus.