Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

non — ut tu adseris cum discipulo tuo Caelestio, cui iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est — in solo naturali bono et in libero arbitrio generaliter uniuersis unam gratiam contributam, sed speciatim cotidie per tempora, per dies, per momenta, per atomos et cunctis et singulis ministrare. dicit enim Scriptura: qui facit solem suum oriri super bonos et malos. at tu forte respondes:

ordinem suum conposita bene natura custodit ac per hoc Deus elementariis semel cursibus [*]( AVCТORES 22 Matth. 5, 45 ) [*]( 1 leges (sic) s 4 aut] at 2 || amentia h 5 opprobria V || doaerem (aupra o scr. l i ab ead. m. quae corrigenda in margine notare solet) V 6 adiutorio] adintorio Dei v || adiutorium] quum adiutorium adiicio v 7 Dei cui addidi (Genes. 18,14), om. add. et edd. || nichil V || assero ΣΥΦ2Χψ|| tú. (eras. i) # || adiutorium] auxilium ψ 8 calumniauae 2 12 deus (sic di) 2 13 8 (. fortuitum esse potest) * || special\'r (\'r e corr.; in marg. 1 et mox -l\'r notatum) V || fidem (supra f infraque emendatio erasa) ψ || *gratie (q fort. aut q eras.) ψ 16 sumministrat ΣΥΦΧ || asseris ΣΥΦ2ψ || caelestio] ΥΦ celestio ΣΧψ 17 cui] cũ Σ1|| affricanam ψ || sinodum ΥΦΧ 21 athomos ΣΥΦΧψ άτομας (sic) cfhg atomas. || & singulis] singulis Σ1 22 orire T1 23 composita Χψ )

634
constitutis facit inde, quia fecit\'. quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris? dat pluuiam super iustos et iniustos. utique qui dat, cum uult dat et ubi uult dat, uel dispensando dispositam constitutionem uel effundendo propriam largitatem.

ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc euacuare mediteris, audi prophetam super hac ueritate testantem: qui aduocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. quid uero dicam. de spe uera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat. sperare autem non est possibilitatis propriae sed largitatis alienae.

cum autem quis seminauerit iactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat nisi ut oculos tendat ad caelum, oret non terram cui commisit sed Deum cui credidit, ut labores eius uel matutino uel serotino imbre fecundet. et ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat neque qui rigat quicquam sunt sed qui incrementum dat Deus.

quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari per singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cauere et quem sine cessatione inuocare debeamus.

Diabolus interrogatur a Domino: unde ades? at ille respondit: circumiens terram et peragrans quae sub caelo sunt adsum. rogo te: sollicitudo ista diaboli bonae uoluntatis an malae est? fatearis necesse est: omnino malae. hoc enim et sequens expostulatio eius ostendit.

manifestatio ista diaboli tempore Iob facta est, scilicet [*]( I AVCTORES 2 Matth. 5, 45 7 Amos 5, 8 10 Cor. 1, 9, 10 17 Gor. 1, 3, 7 22 Iob 1, 7 ) [*]( 1 quia] ΣΥΦΧ que ψ quae v || fecit] ΣΥ facit ΦΧψv 6 enacuere Φ1 9 quia] qua 2 10 est] sit ex est (?) corr. 9r 11 quis] qui T 12 terre$13 ultra] aliud ultra ΦΧ || quod] quid ψ 15 laboris ΣΥΦ1 || ymbre ψ 16 spali X || etiam testimonio ψ || **omnes (in marg. quoque ras.) ψ 19 adintorium (um in o corr. m. 1 aut 2) Φ || per id metire] v permetire ΣΥΦΧψ n per singula] singula hg 28 respondene ΣΥΦΧ 24 assum ψ || diaboli ista ψ 25 bone Φ || male$26 mala Υ&X )

635
tempore Moysi. certe tunc nulla Iudaea, nulla Hierusalem, nulla per Orbem Ecclesia erat. adhuc uniuersa gentilitas Dei notitiam non habebat et iam tamen diabolus circumiens terram omnia quae sub caelo sunt peragrabat atque ad seducendum et disperdendum humanum genus incessabili malitiae suae sollicitudine ferebatur.

itaque cum uideas hominibus ignaris tantam diaboli in disperdendum incubuisse nequitiam, nullamne credis Dei in custodiendo gratiam praefuisse? aut forte frustra dictum putas: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo.

at uero, ut adesse adiutorium Dei et per singula et per singulos manifestius probes, en ipse diabolus dum testatur de uniuersitate, de uno interrogatur: animaduertisti, inquit Deus, in puerum meumlob, quia non est quisquam similis illi super terram?

nouit speciatim unumquemque Dominus, nouit et diabolus; ille potestate naturae, iste labore nequitiae; iste ut temptet, ille ut probet. Iob contradicente aduersario a creatore laudatur. uult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo, at uero de adiutorio etiam diabolus confitetur. dicit enim: nonne tu circumsaepsisti quae sunt extra domum et intra domum eius?