Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sane Dominus noster admonuit infideles: ego ueni in nomine Patris mei, et non me recepistis. ueniet alius in nomine suo, forsitan ipsum recipietis. aut nobiscum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eundemque unigenitum sequere aut, si tu es ille alius, confitere.

ipse est dominus Iesus, qui morte deuicta et diabolo triumphato ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; de cuius plenitudine nos omnes accepimus; sicut apostolus docet: unicuique autem nostrum data est gratia. secundum mensuram donationis Christi.

et ad Romanos idem magister gentium scribit: dico enim [*]( AVCTORES 1 in — 2 currimus Oantic. 1, 3 13 prim. — fratribus Rom. 8, 29 15 loh. 5, 43 20 Ephes. 4, 8 22 de cuius sqq. Ioh. 1, 16 23 Ephes. 4, 7 25 Rom. 12, 3 ) [*]( 1 odore XflIhg 2 eius] tuorum W || affłatu] Φv afflatus ZT Χψ 4 ad uers. |cessis — 5 grauasl in marg. i W || arrogantis] ΣΥΦΧ arrgantib; (sic) W arrogantibus v 5 uerbi] ΣΦΧ aerbis Υψν || comparare Χψ 6 E.góne (eras. r) W || conferam] 9feri me in ras. idemque praemisso i antea in marg. not. ψ 7 debeo 2 8 condempnata ΣΥΦΧ 9 paganis fshg 10 dicis] dicis enim 2 || sepias ΣΥΦΧbψ sepiui X* 12 una Tl 14 ammonuit ΥΦΧ 16 forsitam X 20 deoicta (i in ras.) W 22 de cuins] Decus T || caias] ZX eius Φψν )

629
per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique, sicut Deus diuisit mensuram fidei.

deinde ad Corinthios praedicat: diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem autem Dominus; et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus, et post enumerationes plurimas gratiarum atque uirtutum subicit: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult.

deinde per conparationem membrorum in corpore hominis manifestat corpus unitatis Ecclesiae ex disparibus operum modis in unam perfectionis conuenire concordiam, probans nullam penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque conpage, ipso domino capite constituto, in quo sunt omnes sensus ac thesauri sapientiae ac scientiae absconditi.

unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Iesu, in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter; in quem iuxta testimonium Iohannis descendens Spiritus Sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declarauit.

itaque si et nemo habet, nisi qui a te petit, et nemo nisi secundum diuisionem mensuramque accipit et, qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio: qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit?