Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo humiliaris in uerbis, sed aliter sensus tuus clamat in paginis. dicis hominem posse esse sine peccato; iterum ac saepius repeto.

homo, qui hoc potest, Christus est: aut praesume nomen aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donauit et hoc non nisi primogenito in multis fratribus. sic catholica fide traditur, sic tenemus.

sane Dominus noster admonuit infideles: ego ueni in nomine Patris mei, et non me recepistis. ueniet alius in nomine suo, forsitan ipsum recipietis. aut nobiscum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eundemque unigenitum sequere aut, si tu es ille alius, confitere.

ipse est dominus Iesus, qui morte deuicta et diabolo triumphato ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; de cuius plenitudine nos omnes accepimus; sicut apostolus docet: unicuique autem nostrum data est gratia. secundum mensuram donationis Christi.