Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ananiae de Paulo dicitur, querellam de persecutione eius cum timore facienti: ego monstrabo illi, quanta patietur propter nomenmeum, ut, cum Paulus ibi solueretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. ita fit, quia misericordia et ueritas praeeunt semper faciem Dei, ut, si in tempore ab ingemescente uoluntarium sacrificium, ut ueritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur.

Dominus Christus uenturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur iudicare uiuos et mortuos, a cuius adspectu, ut Scriptura testatur, fugiet caelum et terra; et existunt homines, qui nec propter ignorantiam, ut non dicam propter oonscientiam, iudico superuenturo subiectos esse se iudicent et aduentum Domini inlustrationemque fulgoris eius elementis ardentibus et mundo pereunte trepident !