Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

leprosus exclamat: Domine, si uis, potes me mundare, possibilitate uoluntatem manifestans. uoluntatem possibilitate confirmans. ipse est enim solus, cui, cum uelit, posse subsistit. aocesserunt ad eum caeci, ut inluminarentur orantes; quibus ait Iesus: creditis, quod possim hoc facere? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudioat, si quis haeo filium Dei posse crediderit; et Britannicus noster mox, ut uoluerit, se posse confidit! fideli paralytico Dominus dicit: constans esto, fili:

dimissa sunt tibi peccata tua; et nunc nonus magister ministerque mensarum remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino expectat audire! scribae non intellegentes ueritatem murmurant et dicunt: quis potest [*]( AVCTOKES 8 Dati. 3 11 Matth. 8, 2 15 Matth. 9, 38 19 Matth. 9, 2 23 Mare. 2, 7 ) [*]( 1 indagari łPX 2 hieronimua (i pr. 8. s. m. 1 in X) ΣΥΦΧ ieronimns V 3 plenisaimum Φ1 || coniunctae Xx || hereseos codices 4 pronintiis ZT || questionem s 5 ingenii* (eras. s) Φ 6 scto ΦΧΨ seculo T 9 lesit Φ 11 si nis] suus X 12 possibilitate uoluntate (ultima e ex 8 radendo mutata; prius " utrum ex corr. additum sit necne dignosci nequit) Z || poesibilitate (p in ras., o ex corr.) V || uoluntate (" in ras., ut S in e corr. mox ipsum restitutum esse uideatur) 2 13 possibilitate (e radendo ex 5 facta) S 14 ceci 9 || niuminarentur ΣΨ 16 q4 (q m. 1 ex p) 2 || possum v 16 premio Σ 17 brittanicus ΣΥΦΧ britanicns Ψ 18 paralitico ΣΥΦΨ palitico X 20 mensaru Φ2 22 intelligentes Ψ 23 ueritatemj v neritatem uerum ΣΥΦΧΨ )

621
dimittere peccata nisi solus Deus.?; et hic abolita esse iudicat, quae Deum nesciat dimisisse!

Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis \'peccator sum quia uolo; pecoo dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato\'. quod dicis \'pecco cum uolo\' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus cum uolo, non pecco\' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est;