Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uer et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit , aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobauerit.

quodsi apud uos non negasse dixisse est et tacuisse clamasse est, frustra Dauid postulat: pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis: frustra et ego me non dixisse, in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, ei alter audire potuit, quod meus sermo non dixit.