Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
\' in uoluntate ergo hominis gratia diuinae uirtutis operatur, quae et hoc ipsum uelle donauit. ita conscientia hominis profitetur ut dioat non ego\'; gratia Dei largitur, ut \'mecum\'.
| clamat apostolus: cgratia Dei sum quod sum . meminerat enim Domini praedicantis: nemo uenit ad me, nisi quem Pater attraxerit; et rursum alibi: ego autem uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. et alio loco de Spiritu Sancto sic ait: expedit uobis, ut ego eam: nam si non abiero, non ueniet consolator ille ad uos; si autem iero, mittam eum ad uos.
Infelix, o homo, secundum ueritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius tecum et Spiritus consolator, et in hac tanta diuinae maiestatis circumstantia audes dicere: \'gratia [*]( AVCTORES 3 Cor. l, 15, 10 15 Ioh. 6, 44 16 Matth. 28, 20 19 Ioh. 16, 7 ) [*]( 8 quod] id quod ∑ (ex interpr. Vulg.) 4 in me egena V || habundantius ΥΦΧΨ 6 preenmptor 2 7 inter] ∑ΥΦΧΨ in v 9 uol:ntate (corr. m. 1) Φ 11 qui] ∑ΥΦΧΨ quia v 12 uelle] nelle & in aelle ei corr. m. 1 X || |1 ta (ta in ras. m. 1; I ut in rubricae principio disiuncta et in margine ecripta est) V 16 attraxerit in ras. m. 1 W adtraxerit 2 17 in] ∑ΦΧ ad ΥΨv 18 saeculi] sch Φ mundi Ψ || alio] in alio Ψv || sou sic| (soo s in ras. m. 1; ic ex eorr. add. esse possunt) W 19 sic] sicut ΥΦΧ 22 o ΦΧ o T 23 tecum] tecum est v || consolator spiritus W || consolatur v )
adseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio; quamquam in libro tuo, quem Testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia hoc modo scripta sit, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit.
nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uer et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit , aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobauerit.