Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
patres enim et qui iam quieuerunt martyres et confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt.
quamquam et haec uenenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos mortuosque uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus, olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt uerum etiam loquuntur;
nunc uero Pelagine et Caelestius, si in his perseuerauerint uiuentes mortui, ecce aduersus Ecolesiam, quod miserum est, et, quod multo miserius est, in ecclesia palam sibilant impiique serpentes uibrantibus infecta linguis ora lambentes dum sanctam et munitissimam sedem cui subtiliter inrepsere obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium conuolemus, exterrent. fetor siquidem oris eorum longe lateque diffusus omnium, quibus odor uitae in uitam erat, odorem uertit in mortem.