Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
patres enim et qui iam quieuerunt martyres et confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt.
quamquam et haec uenenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos mortuosque uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus, olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt uerum etiam loquuntur;