Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit.

sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Tacitus Hist. (ad 6 quod sqq. cf. Sulpic. Seu. 2, 30 § 6 sq. = frgm. 2 Nipp.); illa quoque 10 hoc—12 fnit fort. sec. Tacitum, sed detorta ab Orosio § 6 Titus—diruit Tacitus Hist. ? (ad Titus — pronuntiatus cf. Sueton. Tito 5) || quod a die — MCII Eus. 2086, an Tacitus ? || muros — adaequauit Tacitus ? § 7 Eus. 2086 ut uid. (ubi tamen Tacitus et Suetonuus non laudantur; quorum ille Hist. 6,13 DC milia obsessorum multitudinem fuisse, hic de ea ne nihil refert; losephus ex Eus. memoratus est) ) [*]( 1 uitelli] P\'D uitellu (11 redintegratis et i add. sed mox deleta) P P* uitellii R || substit D 2 iudeos R1 || praemeas PR1 || mahinis (c m. 1) D 3 multo** (fort. rũ eras.) B 4 muros] O murus D muro P murũ (H in ras. m. 2) Fi || irrupit R* 6 ac] a D 7 potestate PB || mirandum post opere cum interpolatore Landolfi recenti (non cum Paulo) add. Grubitz p. 26 || adque (d in t m. 3 P) P1R1 9 anc (c ilico deletum) P || testimonio PB || reseruaret (altera e m. fort. 1 ex u ?)R || eclesia P 11 effectum (. m. 2 uel rec.) P effectum (. al. m.) R effectum D || uisui D || commodo D 13 pronuntiat R1 || hierusolimis D 15 I. o. duobus PR 16 adaequauit (d m. 1 ex e corr.) P || . DC • milia PR || iudeorum B\'D 17 cornilius D || soetonius D )

461
Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium ueniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudaeorum diuersis actas condicionibus toto Orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur.