Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros ciuitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore ui et mora opus fuit.
quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium uictoriae reseruaret. sed Ecclesia Dei iam per totum Orbem uberrime germinante, hoc tamquam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit.
itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit.
sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Tacitus Hist. (ad 6 quod sqq. cf. Sulpic. Seu. 2, 30 § 6 sq. = frgm. 2 Nipp.); illa quoque 10 hoc—12 fnit fort. sec. Tacitum, sed detorta ab Orosio § 6 Titus—diruit Tacitus Hist. ? (ad Titus — pronuntiatus cf. Sueton. Tito 5) || quod a die — MCII Eus. 2086, an Tacitus ? || muros — adaequauit Tacitus ? § 7 Eus. 2086 ut uid. (ubi tamen Tacitus et Suetonuus non laudantur; quorum ille Hist. 6,13 DC milia obsessorum multitudinem fuisse, hic de ea ne nihil refert; losephus ex Eus. memoratus est) ) [*]( 1 uitelli] P\'D uitellu (11 redintegratis et i add. sed mox deleta) P P* uitellii R || substit D 2 iudeos R1 || praemeas PR1 || mahinis (c m. 1) D 3 multo** (fort. rũ eras.) B 4 muros] O murus D muro P murũ (H in ras. m. 2) Fi || irrupit R* 6 ac] a D 7 potestate PB || mirandum post opere cum interpolatore Landolfi recenti (non cum Paulo) add. Grubitz p. 26 || adque (d in t m. 3 P) P1R1 9 anc (c ilico deletum) P || testimonio PB || reseruaret (altera e m. fort. 1 ex u ?)R || eclesia P 11 effectum (. m. 2 uel rec.) P effectum (. al. m.) R effectum D || uisui D || commodo D 13 pronuntiat R1 || hierusolimis D 15 I. o. duobus PR 16 adaequauit (d m. 1 ex e corr.) P || . DC • milia PR || iudeorum B\'D 17 cornilius D || soetonius D )
Vespasianus et Titus imperatores magnifioum agentes de Iudaeis triumphum Vrbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos uiginti triumphos, qui a conditione Vrbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru uectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, uictoriam reportasse.