Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse.
Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est. [*]( AVOTORES § 10 Achaia-prouincias liier. 2090 (non Eutrop. 7,19 aut Sueton. Vesp. 8) § 11 nono—corruerunt Eus. Hier. 2093* || Romae —fuit Eus. 2093 § 12 Hier. 2094 (cf. codd. AM) aut Eutr. 7, 20 § 13 octauus-regnauit Hier. 2095 || cuius-referatur sec. Eutropium 7, 21 ut uid. § 14 Hier. 2096s et 20950 § 15 Eutrop. 7, 22 ) [*]( 1 attributus R* 2 imensum D immensum R3 3 achagia D || bizantium D ]| samus PDR1 sam m. 3 in sam R || thratia B tracia D; Thracia pro trachia uel tracbea (ut h. l. corr. Scaliger ad Eus. p. 200) eodem quo Hier. eiusque auctor Eutropius errore Orosius; Suetonio Eutropii auctori trachia recte restituit Turnebus 4 cilitia R om. D || tum υ n redacti D 6 cybri D 9 mortuus est v 10 octingentissimo uicessimo octauo D 11 urn- P vm- (us m. 2 add.) R 12 nespasianum (alt. 8 in ras. m. 2) P uespa*sianum (eras. s m. 2) R 14 referatur (ra ex corr. add. m. 1) D 16 bebii] R1 bibii PR1D Vesuuii corr. v || profu*disse (n er.) P 17 ferunt] DR (sic fert R) fertur P || torrentibusque] eademque turrentibus D 18 luctu omnium PR 19 **absumptus (er. ab) D absumtus P )
Anno ab Vrbe condita DCCCXXX Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. qui per annos xv ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus creuit, ut confirmatissimam toto Orbe Christi Ecclesiam datis ubique crudelissimae persecutionis edictis conuellere auderet.
is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum uocari scribi colique iusserit. nobilissimos e senatu inuidiae simul ac praedae causa alios palam interfecit, alios in exilium trusit ibique trucidari imperauit. libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. plurimas Vrbis aedes destructis populi Romani rebus extruxit.
bellum aduersum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie, cum et in Vrbe ipse senatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum adsidua hostes caede conficerent.