Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Nono autem imperii eius anno tres ciuitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit.

Vespasianus autem in uilla propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluuio uentris est mortuus.

Anno ab Vrbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur.

et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse.

Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est. [*]( AVOTORES § 10 Achaia-prouincias liier. 2090 (non Eutrop. 7,19 aut Sueton. Vesp. 8) § 11 nono—corruerunt Eus. Hier. 2093* || Romae —fuit Eus. 2093 § 12 Hier. 2094 (cf. codd. AM) aut Eutr. 7, 20 § 13 octauus-regnauit Hier. 2095 || cuius-referatur sec. Eutropium 7, 21 ut uid. § 14 Hier. 2096s et 20950 § 15 Eutrop. 7, 22 ) [*]( 1 attributus R* 2 imensum D immensum R3 3 achagia D || bizantium D ]| samus PDR1 sam m. 3 in sam R || thratia B tracia D; Thracia pro trachia uel tracbea (ut h. l. corr. Scaliger ad Eus. p. 200) eodem quo Hier. eiusque auctor Eutropius errore Orosius; Suetonio Eutropii auctori trachia recte restituit Turnebus 4 cilitia R om. D || tum υ n redacti D 6 cybri D 9 mortuus est v 10 octingentissimo uicessimo octauo D 11 urn- P vm- (us m. 2 add.) R 12 nespasianum (alt. 8 in ras. m. 2) P uespa*sianum (eras. s m. 2) R 14 referatur (ra ex corr. add. m. 1) D 16 bebii] R1 bibii PR1D Vesuuii corr. v || profu*disse (n er.) P 17 ferunt] DR (sic fert R) fertur P || torrentibusque] eademque turrentibus D 18 luctu omnium PR 19 **absumptus (er. ab) D absumtus P )

463

Anno ab Vrbe condita DCCCXXX Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. qui per annos xv ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus creuit, ut confirmatissimam toto Orbe Christi Ecclesiam datis ubique crudelissimae persecutionis edictis conuellere auderet.

is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum uocari scribi colique iusserit. nobilissimos e senatu inuidiae simul ac praedae causa alios palam interfecit, alios in exilium trusit ibique trucidari imperauit. libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. plurimas Vrbis aedes destructis populi Romani rebus extruxit.

bellum aduersum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie, cum et in Vrbe ipse senatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum adsidua hostes caede conficerent.

nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce proelia [*]( AVCTORES § 1 Domitianus-regnum Hier. 2097* || qui - creuit Evtrop. 7, 23 § 2 is in tantam—iusserit Hier. 2107\' et 2102, fort. etiam Sueton. Dom. 13 (scribi) || nobilissimos — imperauit Eutrop. 7, 23, Sueton. Dom. 10, Hier. 2099\'.2109" || libidinis-fecit sec Sueton. Dom. 22 || plurimas - extruxit Hier. 2105\' § 3 et § 4 „Cornelius Tacitus" Hist. ) [*]( EXPILATORES 6 tantam snperbiam uid. adhibuisse lordanis Chron. 235 D2 ) [*]( 1 octingentissimo trecensimo D || domicianus RD 2 ngusto R\' agusto D 4 eclesiam P (non R) ecclesiae D || datis (is in b. ras. m. 2) P 5 in marg. -u. m. 1 (perlinet ad alteram persecuti- Fåe.-5. onem); item 12 § 3 III, 15 § 4 IIII, 17 § 4 -u-, 19 § 1 uI., 21 § 2 -Z- H Θ i uII., 22 § 3 uIII., 28 § 6 -uIII.,, 25 § 13 x P j| conu*ellere (ex conuullere ut uid. m. 2) R 7 e*se natu (er. s) D 10 quicquid R3 || plurima DKMH || seddis tructis\'D sed destructis KMH || aedes] sedes G1 J| destructi P1B\' 11 ex*truxit (er. 8 m. 3) R extrucxit D || aduersus PR || germanus (s 8. 8. m. I) D 12 dagos D || per legato, om. D || pa.ri (er. t) B || pernici*e (er. a) P pernice (i 8. 8. m. 3; ę in e rad. corr.) B || cũ et in urbe (haec excepta c in ras. m. 1) D 14 exertum D || assidua R3 || confioerit D 16 dinrpanei (i fin. in ras. m. ut uid. D P diuranei (i fin. in ras. m. 1) D )

464
quantaeque Romanorum clades, longo textu euoluerem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quamplurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus tamen prauissima elatus iactantia, sub nomine superatorum hostium de extinctis legionibus triumphauit.

idemque efferatus snperbia, qua se deum coli uellet, persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperauit. quo tempore etiam beatissimus lohannes apostolus in Patmum insulam relegatus fuit.

inter Indaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus Dauid atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et inuidetur et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine Dauid, qui regnum possit adipisci.

continuo tamen Domitianus crudeliter in Palatio a suis interfectus est: cuius cadauer populari sandapila per uespillones exportatum atque ignominiosissime sepultum est. [*]( AVCTORES § 5 Hier. 21071 et 2110* (cf. codd. ABFM) g 6 sec. Hier. 2112° § 7 Evtrop. 7, 28 (Hier. 2112°) et Sucton. Dom. 17 ) [*]( EXPILATORES 16 aandapila adsciuit Seuerus Chron. 442 || per uespillones] ex hoc opinor loco laudat Aldhelmus Epist. ad Acirc. p. 298 GHies ) [*]( 1 quantaeque (e prior s. 8. m. 3) R 2 atoriam D 3 sa*l*ustium (uid. sallt- fuisse) B ealostio D || crispom D 4 san*xisse (er. c) B || idem potisimum om. add. in mg. m. 1 D 5 domicianus D || prauissima (a fin. in ras. m. ant.) P 6 histium R1 7 idestque D || efferatur D || stuperbia (er. i) P 8 colit (t deleta) D || in om. D 9 beatissimus (u in ras. m. 1) P beati D || iohannis PR1D 10 pa**thmum (1 aut 2 litt. er. et linea awbd. m. f) P pathmum B paphum D || religatus R || indene R* 11 aceruitate (u in b corr. m. ant.) P || quaestiones R1 12 dauidj sic dd B || adque P1R1 || interfeci (e altera in i corr. m. ant.) P || profetia D 13 inuiditur D (more suo) diffiditur coni. Lessing 11, lp. 96 ed. Mattzahn (14 p. 230 ed. Hempd) 14 possit] PRD posset v 15 domicianus D || a om. D 16 cuiosj et cuius D || popularis andapila (sic) PRD (8 in ras. m. 2, sed a m.1 quoque uid. s fuisse R); ad haec in marg. uocabulum eras. P, publictl fera adn. m. 2 in mg. R || uisphillones PaR1 uespillonis D uesphillones P uespilliones R2, in mg. adnot. sepultores mort? R* || exportatum exportatam (prius deletum m. X) D 17 adque P\'D )

465

Anno ab Vrbe condita DCCCXLVI — quamuis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit — Nerua admodum senex a Petronio praefecto praetorio et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus Traianum in regnum adoptauit, per quem reuera adflictae reipublicae diuina prouisione consuluit.