Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per uiam sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octauo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et m Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura.

multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus, aduersum senatum populumque Romanum indiscreta caede saeuitum est.