Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Luit Roma caedibus principum excitatisque ciuilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub aduentu in Vrbem Petri apostoli diuinitus cohercita conuelli nullo modo ad excitandum ciuile bellum ualuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in Vrbe interfecto et Christianis poenarum diuersitate laniatis toto se Orbe soluerunt.

de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt.