Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
se inprimis ardenter inhiasse, ut oblitterato Romano nomine Romanum omne solum Gothorum imperium et faceret et uocaret essetque, ut uulgariter loquar, Gothia quod Romania fuisset et fieret nunc Athaulfus quod quondam Caesar Augustus,
at ubi multa experientia probauisset neque Gothos ullo modo parere legibus posse propter effrenatam barbariem neque reipublicae interdici leges oportere, sine quibus respublica non est respublica,. elegisse saltim, ut gloriam sibi de restituendo in integrum augendoque Romano nomine Gothorum uiribus quaereret habereturque apud posteros Romanae restitutionis auctor, postquam esse non potuerat immutator.
ob hoc abstinere a bello, ob hoc inhiare paci nitebatur, praecipue Placidiae uxoris suae, [*]( EXPILATORES 17 inhiare — p. 561, 9 confirmaret epitomauit Pau- lus 313, 20—27 ) [*]( 1 et grauim (er. a) D ∥ bethleem] PN1 X2 W (NO) v bethle*em (er. h ut uid.) R bethlehem Gs bethele en D betheleem H beth*lẽ (eras. e) V bethlem T bethel G1 KM ∥ palestinae PRD 2 h.ieronymo B hieronimo D ∥ praesbytero D prbo P prbto B ∥ referentem (f m. 2 carr. ex 8 uel p uel r) P 3 athaulfo] GN1 X2 atahulfo PB adthaulfo (h s. 8. m. 1, f statim ex a) D atheulfo (f s. 8. m. 1) W 4 dedicisse D ∥ ille om. R solus ∥ esse D 5 imprimis Rb 6 oblitterato (tt in ras., illa m. 1, haec m. 2) P obli*terato (er. t) B oblitorato D 7 faceret] fecerit D II et om. D ∥ esseque D ∥ uulgaliter PRVN1 8 et fieret] scripsi fieret. Et D fieret PRG1 ς (; Fieret B) fieretque G3 M2 N1 Tfsh 9 athaulfus] GVN1 X2 atahulfus P ataulfus (sic) B athaufos D athoulfus W ∥ quod] et quod 0 ∥at] ad P1 R1 10 probabisset PR1 11 effrenata (t statim in ras. scr.) D 12 rẽ*publicã R2 13 elegisse (se in ras. m. 2) P elegisset N legisse (s. s. glossa pro elegisse m. 3) G ∥ se post elegisse add. v ∥ saltem Rb h salutem edd. Col. fs 15 actor D 16 potuerat*** (nulla littera ut uid. erasa; spatium est 2 uel 3 litt.) P 17 Praecipue P Praecipuę a. ras. B (sic P maiore; inde factum ut in N1 ea littera omitteretur moxrubricanda) II sue P )
cumque eidem paci petendae atque offerendae studiosissime insisteret, apud Barcinonam Hispaniae urbem dolo suorum, ut fertur, occisus est.