Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quamquam si ob hoc solum barbari Romanis finibus inmissi forent, quod uulgo per Orientem et Occidentem ecclesiae Christi Hunis Suebis Vandalis et Burgundionibus diuersisque innumeris credentium populis replentur, laudanda et adtollenda misericordia Dei uideretur, quandoquidem, etsi cum labefactione nostri, tantae gentes agnitionem ueritatis acciperent, quam inuenire utique nisi hac occasione non possent.

quid enim damni est Christiano ad uitam aeternam inhianti, huic saeculo quolibet tempore et quoquo pacto abstrahi? ..quid autem lucri est pagano in medio Christianorum aduersus fidem obdurato, si paulo diutius diem protrahat, quandoque morituro, cui desperata conuersio est? [*]( EXPILATORES 8 barbari-4 fouent excerpsit Paulus 315, 2 sq. 4 ut inueniantur - 7 sustinere adhibuit Isidorus Hist. Goth. editione priore (Lindenbrog, Hist. ant. scriptores tres 1611 p. 167, 19-22) ) [*]( 1 post dederunt exhibet quan-quã (n ex m) sed linea subducta del. R || iustę B || conpraehensi PD cõ*p̃hensi (õ* ex on) B 3 execrati PB ex |secreti D 4 inueniantur (in 8. s. m. coaeua) B 5 mallet D 7 solicitudinem D || quan*quã (n ex m) R || ob hoc] ho D; ad hoc 0 adhuc V || parbari D 8 immissi Rb inmis D || uulgo (1 s. s. m. 1) D 9 eclesiae PD || hunis] PRD || et post hunis add. DVWNaT (O) h || suebis] PB sueuis DGKN1X2 suaeuis W sueis V || uandalis] PR1 uamdalis D uuandalis R m. coaeua, G 10 post diuersisque add. et GTX2Zv 11 attollenda Rb || Dei misericordia fsh 13 ad quam (ad 8. 8. m. coueua) B || uenire B || occasionẽ (~ eras.) B 15 hic D || quo*libet (erasa d esse potest) B 16 abstrahi (i et interrog. signum in ras. m. 1) B || au*tẽ (in 4-5 litt. ras. m. 1 prius facta quam scriberetur pagina sequens, uide ad p. 556, 11; post au foramen radendo natum est) D 17 aduersum PR || obdurata D || protrAat D 18 quanto| que D quandoquidem G fsh || inoreturo D || cui om. Ma (K) fsh, ante mor. add. Mb || desperata* (eras. m ut uid.) B disperata. D )

555

Et quia ineffabilia eunt iudicia Dei, quae neo scire omnia nec explicare quae scimus possumus, breuiter expresserim, correptionem iudicis Dei, quoquo pacto accidat, iuste sustinere qui sciunt, iuste sustinere qui nesciunt.

Anno ab Vrbe condita MCLXV Honorius imperator, uidens tot oppositis tyrannis nihil aduersus barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet. Constantio comiti huius belli summa commissa est.