Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sane quarto imperii eius anno Germauicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphauit.

ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte cum magna et graui modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere [*]( AVCTORES § 11 euang. Matth. 24, 6—9 cap. 4 § 1 XXIII item Eus. 2030 et Evtrop. 7, 11 § 2 Sueton. Tib. 37 (cr. Eutrop. 7, 11) § 3 Germanicus Caesar de Parthis (sic) triumphauit ad a. imp. IV Eus. 2033p § 4 Suetonius Tib., inprimis 32 ) [*]( 5 et terrae motus] terremutus D 6 tradent uos in tribulatione pone u. in mg. add. m. 1 D 7 tribulationem (m del. m. ant.) P || et occident in ras. attg. m. 1 D 10 confuit D 11 septingentissimo sexagesimo septimo D || agusti D* 13 XX et tribus PRDII (u. infra) uigenti et tribus Dl || bella om. P (twn om. RD) 14 ne] nec Da || aliqua] aliquagra Dl || nisi tantum quod Du 15 pęrcogniti (sic) Du 16 conpraemebantur (ban∗ ltur eras. t? D1) D || Saine (a litteris ic simillima) Da 17 calignlae] caele D1 18 post tiberius repetita sunt haec 12 caesar imperium —18 tiberius (quorum exemplorum uarias lectt. signif. D1 DII) D 19 regpublicae D 20 praesidib; (b; in is corr. m. 2) P praesidib: (si s. s. m. 2) B || agenda D || prouincia D 21 tributa (uta in ras. m. 1) P )

441
pecus, non deglubere.

at postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae prouinciae, ad Tiberium imperatorem atque ad senatum rettulit de passione et resurrectione Christi consequentibusque uirtutibus, quae uel per ipsum palam factae fuerant uel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide deus crederetur.

Tiberius cum suffragio magni fauoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret consecrationem Christi recusauit edictoque constituit, exterminandos esse Vrbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret.

Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim , immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque uoluntate faciebat, uoluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saeuissima bestia exarsit.