Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut, qui spreuerant Christo rege saluari, rege Caesare punirentur.

huius tamen imperii anno duodecimo noua et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam uiginti milia hominum occidit.

dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes auidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo esse uoluisset.

deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus uoluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per Orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt.

eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus [*]( AVCTORES § 9 Sueton. Tib. 54 § 10 referre—efferbuit Sueton. Tib. 61 § 11 huius-rxn ignotus || clades-occidit Suet. Tib. 40 § 12 Orosius § 13 XYII] XVI = OL 202, 2 Africanus p. 188 et 190 Routh; XVIIII Eus. Arm. et Sync.; xvm (xvn cod. B) Hier. 2047 17 mazimo terrae motu — p. 443, 1 terris est euang. Matth. 27, 45 (Marc. 15, 33 et Luc. 23, 44 sq. de terrae motu tacent) et fort. Africanus p. 183, 9-11; 184, 7 sq. ) [*]( 1 reliquit (t ex d corr.) P 3 drusus] drns D 4 ueneni* (s eras.) P 5 referre] referens D 6 horret] horret animus v 7 efferuit D || saluatorelrege D 9 fidinatium PR fidenantium D 10 amphi*teatri (a eras.) R amphiteatri D 11 est et om. uersu extr. D || xx milia PR 13 auidos (o ex u corr.) B 14 prouidentia D 15 septimo decimo] PBD decimo septimo v xvn fs; XVIII T || cum om. D || uoluntariae PR1. 16 impiae (a deleta) PR inpie D || a. (er. d) D || adpraehensus PBlD 18 orbem] urbem (ut saepiss.) D || in montibus] immontibus D || scissa sunt v 19 solita (i ex n corr.) R || caeciderunt PB1 20 totQ in toto orbe corr. m. rec. B totum urbi D )

443
tetraque nox subito obducta terris est et, sicut dictum est, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

usque adeo autem neque lunam lumini solis neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam ea die lunam, tota caeli regione interiecta, longissime a conspectu solis afuisse et stellas tunc diurnis horis uel potius in illa horrenda nocte toto caelo fulsisse referatur. quod non solum sanctorum Euangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri adtestantur.

iam hinc post passionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt, continuae clades Iudaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter strepunt.